De nominum analogia
De Salve Regina
Métaphysique | |
Auteur : | Thomas de Vio Cardinalis Cajetanus (1469-1534) |
---|---|
| |
Difficulté de lecture : | ♦♦♦ Difficile |
Sommaire
- 1 CAPUT I - QUOTUPLEX SIT ANALOGIA, CUM DECLARATIONE PRIMI MODI
- 2 CAPUT II - ANALOGIA ATTRIBUTIONIS QUID SIT, ET QUOT MODIS FIAT, ET QUAE EIUS CONDITIONES
- 3 CAPUT III - DE ANALOGIA PROPORTIONALITATIS: QUID SIT ET QUOTUPLEX SIT, ET QUOD SOLA PROPRIE ANALOGIA VOCETUR
- 4 CAPUT IV - QUOMODO ANALOGUM AB ANALOGATIS DISTINGUATUR
- 5 CAPUT V - QUALIS SIT ABSTRACTIO ANALOGI AB ANALOGATIS
- 6 CAPUT VI - QUALIS SIT PRAEDICATIO ANALOGI DE SUIS ANALOGATIS
- 7 CAPUT VII - QUALIS SIT ANALOGATORUM SECUNDUM ANALOGI NOMEN DEFINITIO
- 8 CAPUT VIII - QUALIS SIT IN ANALOGO COMPARATIO
- 9 CAPUT IX - QUALIS SIT ANALOGI DIVISIO ET RESOLUTIO
- 10 CAPUT X - QUALITER DE ANALOGO SIT SCIENTIA
- 11 CAPUT XI - DE CAUTELIS NECESSARIIS CIRCA ANALOGORUM NOMINUM INTELLECTUM ET USUM
CAPUT I - QUOTUPLEX SIT ANALOGIA, CUM DECLARATIONE PRIMI MODI
1. Invitatus et ab ipsius rei obscuritate, et a nostri ævi flebili profundarum litterarum penuria, de nominuin analogia in his vacationibus tractatum edere intendo. Est siquidem eius notitia necessaria adeo, ut sine illa non possit metaphysicam quispiam discere, et multi in aliis scientiis ex eius ignorantia errores procedant. Quod si ullo usquam tempore accidit, hac ætate id evenire clara luce videmus, dum analogiam, vel indisiunctionis, vel ordinis, vel conceptus præcisi unitate, cum inaequalis participatione constituunt. Ex dicendis namque patebit, opiniones huiusmodi a veritate, quæ ultro se offerebat, per abrupta deviasse.
2. Analogiæ igitur vocabulum proportionem sive proportionalitatem (ut a Græcis accepimus) in proposito sonat. Adeo tamen extensum distinctumque est, ut multa nomina analoga abusive dicamus; et multarum distinctionum adunatio si fieret, confusionem pareret. Ne tamen rectum obliqui iudicio privetur, et singularitas in loquendo accusetur, unica distinctione trimembri omnia comprehendemus, et a minus proprie analogis ad vere analoga procedemus.
3. Ad tres ergo modos analogiæ omnia analoga reducuntur: scilicet ad analogiam inaequalitatis, et analogiam attributionis, et analogiam proportionalitatis. Quamvis secundum veram vocabuli proprietatem et usum Aristotelis, ultimus modus tantum analogiam constituat, primus autem alienus ab analogia omnino sit.
4. Analoga secundum inæqualitatem vocantur, quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est omnino eadem, inaequaliter tamen participata. Et loquimur de inæqualitate perfectionis: ut corpus nomen commune est corporibus inferioribus et superioribus, et ratio omnium corporum (in quantum corpora sunt) eadem est. Quærenti enim quid est ignis in quantum corpus, dicetur: substantia trinæ dimensioni subiecta. Et similiter quærenti: quid est cælum in quantum corpus, etc. Non tamen secundum æqualem perfectionem ratio corporeitatis est in inferioribus et superioribus corporibus.
5. Huiusmodi autem analoga Logicus univoca appellat, Philosophus vero æquivoca, eo quod ille intentiones considerat nominum, iste autem naturas. Unde et in X Metaph., text. ultim. Aristoteles dicit quod corruptibili et incorruptibili nihil est commune univocum, despiciens unitatem rationis seu conceptus tantum. Et in VII Physic., text. 13 dicitur juxta genus latere æquivocationes; quia hujusmodi analogia cum unitate conceptus non dicit unam naturam simpliciter, sed multas compatitur sub se naturas, ordinem inter se habentes, ut patet inter species cuiuslibet generis, specialissimas et subalternas magis. Omne enim genus analogum hoc modo appellari potest, (licet non multum consueverint nisi generalissima et his propinqua sic vocari), ut patet de quantitate et qualitate in prædicamentis, et corpore, etc.
6. Hanc analogiam S. Thomas, in I Sent., dist. 19 vocat analogiam secundum esse tantum, eo quod analogata parificantur in ratione significata per illud nomen commune, sed non parificantur in esse illius rationis. Perfectius enim esse habet in uno, quam in alio, cuiuscumque generis ratio, ut in Metaphysica pluries patet. Non solum enim planta est nobilior minera; sed corporeitas in planta est nobilior corporeitate in minera: et sic de aliis.
7. Perhibet quoque huic analogiæ testimonium Averroes in XII Metaph., text. 2 dicens, cum unitate generis stare prioritatem et posterioritatem eorum, quæ sub genere sunt. Hæc pro tanto analoga vocantur, quia considerata inæquali perfectione inferiorum, per prius et posterius ordine perfectionis de illis dicitur illud nomen commune. Et iam in usum venit, ut quasi synonime dicamus aliquid dici analogice et dici per prius et posterius.
Abusio tamen vocabulorum hæc est; quoniam dici per prius et posterius, superius est ad dici analogice. In huius modi autem analogis, quomodo inveniantur unitas, abstractio, prædicatio, comparatio, demonstratio et alia huiusmodi, non oportet determinare; quoniam univoca sunt secundum veritatem, et univocorum canones in eis servandi sunt.
CAPUT II - ANALOGIA ATTRIBUTIONIS QUID SIT, ET QUOT MODIS FIAT, ET QUAE EIUS CONDITIONES
8. Analoga autem secundum attributionem sunt, quorum nomen commune est, ratio autem secundum illud nomen est eadem secundum terminum, et diversa secundum habitudines ad illum: ut sanum commune nomen est medicinæ, urinæ et animali; et ratio omnium in quantum sana sunt, ad unum terminum (sanitatem scilicet), diversas dicit habitudines. Si quis enim assignet quid est animal in quantum sanum, subiectum dicet sanitatis; urinam vero in quantum sanam, signum sanitatis; medicinam autem in quantum sanam, causam sanitatis proferet. Ubi clare patet, rationem sani esse nec omnino eamdem, nec omnino diversam; sed eamdem secundum quid, et diversam secundum quid. Est enim diversitas habitudinum, et identitas termini illarum habitudinum.
9. Quadrupliciter autem fieri potest huiusmodi analogia, secundum quatuor genera causarum (vocando pro nunc causam exemplarem causam formalem). Contingit siquidem multa ad unum finem, et ad unum efficiens, et ad unum exemplar, et ad unum subiectum, secundum aliquam unam denominationem et attributionem diversimode habere: ut patet ex exemplis Aristotelis, IV Metaph., text. 2. Ad causam enim finalem pertinet exemplum de sano in III Metaph., text. 2, ad efficientem vero exemplum de medicinali ibidem positum; ad materialem autem analogia entis ibidem subiuncta; ad exemplarem demum analogia boni, posita in I Ethic., cap. 7.
10. Attribuuntur autem huic analogiæ multæ conditiones, ordinate se consequentes: scilicet quod analogia ista sit secundum denominationem extrinsecam tantum; ita quod primum analogatorum tantum est tale formaliter, cætera autem denominantur talia extrinsece. Sanum enim ipsum animal formaliter est; urina vero, medicina et alia huiusmodi, sana denominantur, non a sanitate eis inhærente, sed extrinsece, ab illa animalis sanitate, significative vel causaliter, vel alio modo. Et similiter idem est de medicativo et de substantia, quæ sunt formaliter in primo; in cæteris vero denominativa significatione denominantur et extrinsece. Boni quoque ratio in bono per essentiam salvata, quo exemplariter caetera denominantur bona, in solo primo bono formaliter invenitur; reliqua vero extrinseca denominatione, secundum illud bonum, bona dicuntur.
11. Sed diligenter advertendum est, quod hæc huiusmodi analogiæ conditio, scilicet quod non sit secundum genus causæ formalis inhaerentis, sed semper secundum aliquid extrinsecum, est formaliter intelligenda et non materialiter: idest non est intelligendum per hoc, quod omne nomen quod est analogum per attributionem, sit commune analogatis sic, quod primo tantum conveniat formaliter, cæteris autem extrinseca denominatione, ut de sano et medicinali accidit; ista enim universalis est falsa, ut patet de ente et bono; nec potest haberi ex dictis, nisi materialiter intellectis. Sed est ex hoc intelligendum, quod omne nomen analogum per attributionem ut sic, vel in quantum sic analogum, commune est analogatis sic, quod primo convenit formaliter, reliquis autem extrinseca denominatione.
Hoc siquidem verum est, ex formal intellectu præcedentium; ex eisque manifeste sequitur. Ens enim quamvis formaliter conveniat omnibus substantiis et accidentibus etc., in quantum tamen entia, omnia dicuntur ab ente subiective ut sic, sola substantia est ens formaliter; cætera autem entia dicuntur, quia entis passiones vel generationes etc. sunt; licet entia formaliter alia ratione dici possint.
Et simile est de bono. Licet enim omnia entia bona sint, bonitatibus sibi formaliter inhærentibus, in quantum tamen bona dicuntur, bonitate prima effective aut finaliter aut exemplariter, omnia alia nonnisi extrinseca denominatione bona dicuntur: illamet bonitate, qua Deus ipse bonus formaliter in se est.
12. Et ex hac conditione statim infertur alia: scilicet quod illud unum, ad quod diversæ habitudines terminantur in huiusmodi analogis, est unum non solum ratione, sed numero. Quod dupliciter intelligi potest, secundum quod analogata dupliciter sumi possunt: scilicet universaliter et particulariter.
Si enim sumantur analogata particulariter, illud unum necessario est unum numero vere et positive. Si autem sumantur universaliter, illud unum necessario est unum numero negative, idest non numeratur in illis analogatis ut sic, quamvis in se sit universale quoddam, et non unum numero. Verbi gratia, si sumantur hæc urina sana, hæc medicina sana, et hoc animal sanum: hæc omnia dicuntur sana a sanitate quæ est in hoc animali, quam constat unam numero vere esse. Sortes enim dicitur sanus, quia habet hanc sanitatem; medicina, quia illam facit; urina, quia eamdem significat, etc.
Si vero sumantur animal sanum in communi, et urina sana in communi et medicina sana in communi: sic, formaliter loquendo, sanitas a qua huiusmodi sana dicuntur, non est una numero in se: eo quod causæ universales effectibus universalibus comparandæ sunt, ut II Phys., text. 39 dicitur. Et simile est de signis, et instrumentis, et conservativis, et aliis huiusmodi; sed est una numero in istis analogatis negative. Non enim numeratur sanitas in animali, urina et diæta; quoniam non est alia sanitas in urina, et alia in animali, et alia in diæta.
13. Et sequitur conditio ista ex præcedenti: quoniam commune secundum denominationem extrinsecam non numerat id a quo denominatio sumitur in denominatis, sicut univocum multiplicatur in suis univocatis; et propter hoc dicitur unum ratione tantum, et non unum numero in suis univocatis. Alia est enim animalitas hominis, et alia equi, et alia bovis, animalis nomine adunatæ in una ratione.
14. Ex hac autem conditione infertur alia, quod scilicet primum analogatum ponitur in definitione cæterorum, secundum illud nomen analogum; quoniam cætera non suscipiunt illud nomen, nisi per attributionem ad primum, in quo formaliter salvatur eius ratio. Cadit siquidem in ratione medicinæ, et diætæ, et urinæ etc., in quantum sanæ sunt, animalis sanitas: sine qua intelligi cætera sana non possunt. Et simile est de aliis iudicium.
15. Ex hoc autem sequitur ulterius, quod nomen sic analogum, unum certum significatum commune omnibus partialibus eius modis, seu omnibus analogatis, non habet. Et consequenter, quod nec conceptum obiectivum, nec conceptum formalem abstrahentem a conceptibus analogatorum habet; sed sola vox cum identitate termini diversimode respecti communis est: ita quod cum in hac analogia sint tria: vox scilicet, terminus et respectus diversi ad illum; nomen analogum terminum quidem distincte significat, ut sanum sanitatem; respectus autem diversos ita indeterminate et confuse importat, ut primum distincte vel quasi distincte ostendat, cæteros autem confuse, et per reductionem ad primum. Sanum enim respectus multos ad sanitatem, puta habentis, significantis, causantis, etc., sic in una voce sanitatem distincte importante confundit, ut respectum primum scilicet habentis seu subiecti, distincte significet (Sanum enim absolute dicimus sanitatem habentem, ut subiectum); cæteros autem respectus indeterminate importat et per attributionem ad primum, sicut patet ex dictis.
16. Et propter hoc tria de huiusmodi analogo dicuntur: scilicet quod commune est omnibus analogatis non secundum vocem tantum; - et quod simpliciter prolatum stat pro primo; - et quod non est prius primo analogato, in quo tota sua ratio formaliter salvatur. Primum quidem peculiarius significat, et super omnia analogata superius significatum non habet.
17. Dividitur autem a sancto Thoma analogia hæc in analogiam duorum ad tertium, ut urinæ et medicinæ ad animal sanum; et in analogiam unius ad alterum, ut urinae vel medicinae ad animal sanum
18. Nec habet ista divisio alia membra a supradictis: quoniam haec circuit analogiam secundum omnia genera causarum. Sed ad hoc facta est, ut ostendatur differenter suscipi nomen analogum, quando ponitur primum analogatum ex una parte, et caetera ex altera parte; et quando secundorum analogatorum unum hinc et alterum inde ponitur, secundum quodcumque genus causae analogia fiat. Primo enim et caeteris sic commune est analogum, ut nihil eis prius ponat aut significet: et propterea vocatur analogia unius ad alterum, ponendo omnia alia a primo, loco unius. Secundis autem analogatis sic commune est nomen analogum, ut aliquid omnibus eis prius ponat: primum scilicet ad quod omnia secunda attribuuntur. Et vocatur analogia duorum ad tertium, vel multorum ad unum: quia non inter se est attributio, sed ad primum.
19. Appellantur autem haec analoga a Logico aequivoca, ut in principio Prædicamentorum patet, ubi animal aequivocum dicitur ad animal verum et animal pictum. Animal enim pictum non pure aequivoce, sed per attributionem ad animal verum, animal dicitur; et in ratione eius in quantum animal manifeste patet animal verum accipi. Quaerenti enim: quid est animal pictum in eo quod animal? respondebitur: imago animalis veri.
20. A philosophis vero Graecis, nomina ex uno, vel ad unum, aut in uno, et media inter aequivoca et univoca dicuntur, ut pluries in Metaphysica patet; et expresse in I Ethic. huiusmodi nomina contra analoga distinguuntur, ut infra amplius dicetur. A Latinis autem vocantur analoga vel aequivoca a consilio.
21. Hanc analogiam S. Thomas in I Sent., dist. 19, q. 5 a. 2 ad 1 vocat analogiam secundum intentionem, et non secundum esse: eo quod, nomen analogum non sit hic commune secundum esse, idest formaliter; sed secundum intentionem, idest secundum denominationem. Ut enim ex dictis patet, in hac analogia nomen commune non salvatur formaliter nisi in primo; de caeteris autem extrinseca denominatione dicitur. Haec ideo apud Latinos analoga dicuntur: quia proportiones diversas ad unum dicunt, extenso proportionis nomine ad omnem habitudinem. Abusiva tamen locutio haec est, quamvis longe minor quam prima.
22. Quomodo autem de huiusmodi analogis sit scientia, et contradictiones et demonstrationes, et consequentiae et alia huiusmodi de eis fiant, ex dictis, et consuetudine Aristotelis patet. Oportet enim significationes diversas prius distinguere (propter quod ambigua apud Arabes haec dicuntur), et deinde a primo ad alia procedere, sicut a centro ad circumferentiam diversis proceditur viis.
CAPUT III - DE ANALOGIA PROPORTIONALITATIS: QUID SIT ET QUOTUPLEX SIT, ET QUOD SOLA PROPRIE ANALOGIA VOCETUR
23. Ex abusive igitur analogis ad proprie analogiam ascendendo, dicimus: analoga secundum proportionalitatem dici, quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est proportionaliter eadem. Vel sic: Analoga secundum proportionalitatem dicuntur, quorum nomen commune est, et ratio secundum illud nomen est similis secundum proportionem: ut videre corporali visione, et videre intellectualiter, communi nomine vocantur videre; quia sicut intelligere, rem animae offert, ita videre corpori animato.
24. Quamvis autem proportio vocetur certa habitudo unius quantitatis ad aliam, secundum quod dicimus quatuor duplam proportionem habere ad duo; et proportionalitas dicatur similitudo duarum proportionum, secundum quod dicimus ita se habere octo ad quatuor quemadmodum sex ad tria: utrobique enim dupla proportio est, etc.; transtulerunt tamen Philosophi proportionis nomen ad omnem habitudinem conformitatis, commensurationis, capacitatis, etc. Et consequenter proportionalitatem extenderunt ad omnem similitudinem habitudinum. Et sic in proposito vocabulis istis utimur.
25. Fit autem duobus modis analogia haec: scilicet metaphorice et proprie. Metaphorice quidem, quando nomen illud commune absolute unam habet rationem formalem, quae in uno analogatorum salvatur, et per metaphoram de alio dicitur: ut ridere unam secundum se rationem habet, analogum tamen metaphorice est vero risui, et prato virenti, aut fortunae successui; sic enim significamus haec se habere, quemadmodum homo ridens. Et huiusmodi analogia sacra Scriptura plena est, de Deo metaphorice notitiam tradens.
26. Proprie vero fit, quando nomen illud commune in utroque analogatorum absque metaphoris dicitur: ut principium in corde respectu animalis, et in fundamento respectu domus salvatur. Quod, ut Averroes in comm. septimo I Ethic. ait, proportionaliter de eis dicitur.
27. Praeponitur autem analogia haec caeteris antedictis dignitate et nomine. Dignitate quidem, quia haec fit secundum genus causae formalis inhaerentis: quoniam praedicat ea, quae singulis inhaerent. Altera vero secundum extrinsecam denominationem fit.
28. Nomine autem, quia analoga nomina apud Graecos (a quibus vocabulum habuimus) haec tantum dicuntur; ut ex Aristotele etiam colligitur, qui in Metaphysica nomina quae dicimus analoga per attributionem, ex uno, vel ad unum, vel in uno vocat: ut patet in principio IV et in VII, text. 15. In V autem Metaphysicae, cap. de uno, text. 12, definiens unum secundum analogiam, ut synonimis utitur unum analogia et unum proportione; et definit ea esse, « quaecumque se habent ut aliud ad aliud »: aperte insinuans illam esse proprie analogatorum definitionem, quam diximus. Quod tamen clarius habetur in Arabica translatione, ubi dicitur: « Illa quae sunt unum secundum aequalitatem, scilicet proportionalem, sunt quorum proportio est una, sicut proportio alicuius rei ad aliam rem ». Ubi Averroes exponens ait: « Et illa dicuntur unum, quae sunt unum secundum proportionalitatem; sicut dicitur, quod proportio rectoris ad civitatem et gubernatoris ad navem, est una ». In secundo quoque Posteriorum, cap. XIII huiusmodi nomina proportionalia, analoga vocat.
Et quod plus est, in I Ethic., cap. 7 distinguit supradicta nomina ad unum aut ex uno, contra analoga; dum, loquens de communitate boni ad ea quae bona dicuntur, ait: « Non assimilantur a casu aequivocis; sed certe ei, quod est ab uno esse, vel ad unum omnia contendere, vel magis secundum analogiam ». Et subdens exemplum analogiae dicit: « Sicut enim in corpore visus, in anima intellectus ». In quibus verbis diligenti lectori, non solum nomen analogiae hoc, quod diximus, sonare docuit; sed praeferendam esse in praedicationibus metaphysicis hanc insinuavit analogiam (in ly magis), ut S. Thomas ibidem propter supradictam rationem optime exponit.
29. Scimus quidem secundum hanc analogiam rerum intrinsecas entitates, bonitates, veritates etc., quod ex priori analogia non scitur. Unde sine huius analogiae notitia, processus metaphysicales absque arte dicuntur. Acciditque huiusmodi ignorantibus, quod antiquis nescientibus logicam, ut in II Elenchorum dicitur. Nec fuit forte ab Aristotelis tempore tam periculosus casus iste, sicut modo apud nos est; quoniam blasphemare fere videtur, qui metaphysicales terminos analogos dicens, secundum proportionalitatem communes exponit. Cum tamen Averroes dicat super praedicto textu: « Et dignius his tribus modis est, ut sit nomen boni dictum de eis secundum viam, quae dicitur de proportionalibus ».
30. Vocatur quoque a Sancto Thoma in I Sent., dist. 19, ubi supra, analogia secundum esse et secundum intentionem; eo quod analogata ista, nec in ratione communis nominis, nec in esse illius rationis parificantur, et tamen tam in ratione illius nominis, quam in esse eiusdem, proportionaliter, conveniunt. Sed quoniam, ut dictum est, obscura et necessaria valde res haec est, accurate distincteque dilucidanda est per plura capitula.
CAPUT IV - QUOMODO ANALOGUM AB ANALOGATIS DISTINGUATUR
31. Quoniam autem analogia media est inter aequivocationem puram et univocationem, ex extremis natura medii declaranda est. Et quia in nominibus tria inveniuntur, scilicet vox, conceptus in anima, et res extra, seu conceptus obiectivus: ideo singula perlustrando, dicendum est, quomodo analogum ab analogatis distinguatur
32. Et a rebus incipiendo, quia priores conceptibus et nominibus sunt, dicimus quod, nomine aequivoco ita diversae res significantur, quod ut sic non nisi voce adunantur. Univoco vero diversae res ita significantur, quod, ut sic, ad rem in se simpliciter unam abstractam et praecisam in esse cognito ab eis, adunantur. Analogo autem nomine res diversae ita significantur, quod ut sic ad res diversas secundum proportionem unam uniuntur. Vocatur autem in proposito res, non solum natura aliqua, sed quicumque gradus, quaecumque realitas, et quodcumque reale in rebus inventum.
33. Unde inter univocationem et analogiam haec est differentia: quod res fundantes univocationem sunt sic ad invicem similes, quod fundamentum similitudinis in una est eiusdem rationis omnino cum fundamento similitudinis in alia: ita quod nihil claudit in se unius ratio, quod non claudat alterius ratio. Ac per hoc fundamentum univocae similitudinis, in utroque extremorum aeque abstrahit ab ipsis extremis. Res autem fundantes analogiam, sic sunt similes, quod fundamentum similitudinis in una, diversæ est rationis simpliciter a fundamento illius in alia: ita quod unius ratio non claudit id quod claudit ratio alterius. Ac per hoc fundamentum analogae similitudinis, in neutro extremorum oportet esse abstractum ab ipsis extremis; sed remanent fundamenta distincta, similia tamen secundum proportionem; propter quod eadem proportionaliter vel analogice dicuntur.
34. Et ut possint omnibus praedicta patere, declarantur exemplariter in univocatione huius nominis animal, et analogia huius nominis ens. Homo, bos, leo et caetera animalia, quia habent in se singulas naturas sensitivas, seu proprias animalitates, quas constat diversas secundum rem esse, et mutuo similes: sic quod in quocumque extremo, puta homine aut leone, consideretur secundum se animalitas, quae est similitudinis fundamentum, invenitur aequaliter abstrahens ab eo in quo est, et nihil includens in uno quod non in alio. Ideo et in rerum natura fundant secundum suas animalitates similitudinem univocam, quae identitas generica vocatur; et in esse cognito adunantur non ad duas vel tres animalitates, sed unam tantum, quae animalis nomine in concreto per se primo significatur, et univoce vocatur communi nomine animal.
Omnium siquidem eorum, secundum quod naturas sensitivas habent, indistincta omnino est ratio ab omnibus abstracta, quae illius rei, quam animalitatem vocavimus, adaequata est definitio. Substantia autem quantitas, qualitas etc., quia non habent in suis quidditatibus aliquid praedicto modo abstrahibile, puta entitatem, (quoniam supra substantialitatem nihil amplius restat), ideo nullam substantialem univocationem inter se compatiuntur.
35. Et quia cum hoc, quod non solum eorum quidditates sunt diversae, sed etiam primo diversae; retinent similitudinem in hoc, quod unumquodque eorum secundum suam proportionem habet esse; ideo et in rerum natura non secundum aliquam eiusdem rationis in extremis sed secundum proprias quidditates, ut commensuratas his propriis esse fundant analogam idest proportionalem similitudinem.
Et in intellectu adunantur ad tot res, quot sunt fundamenta, proportionis similitudine unitas, significatas (propter illam similitudinem) entis nomine, et analogice communi nomine vocantur ens. Differenter ergo res adunantur sub nomine Analogo et Univoco.
36. Conceptus quoque mentalis non eodem modo invenitur in univocis et analogis: quoniam nomen univocum et omnia univocata ut sic, unum tantum conceptum in mente habent perfecte et adaequate eis correspondentem; quia fundamentum univocae similitudinis (quod significatum formale est nominis univoci), unius omnino rationis est in omnibus univocatis; ac per hoc in uno repraesentato, omnia repraesentari necesse est.
In analogis vero, quoniam fundamenta analogae similitudinis diversarum rationum sunt simpliciter, et eiusdem secundum quid, idest secundum proportionem: oportet duplicem analogi mentalem conceptum distinguere, perfectum et imperfectum; et dicere quod analogo et suis analogatis respondet unus conceptus mentalis imperfectus, et tot perfecti, quot sunt analogata. Quia enim unum analogatorum ut sic, simile est alteri: consequens est, quod conceptus repraesentans unum, repraesentet alterum, iuxta illam maximam: Quidquid assimilatur simili ut sic, assimilatur etiam illi, cui illud tale est simile.
37. Quia vero talis similitudo secundum proportionem tantum est, quae diversam rationem in altero fundamento habet: conceptus perfecte repraesentans unum analogatorum, a perfecta repraesentatione alterius deficit; et per consequens oportet alterius analogati alterum adaequatum conceptum esse. Unde et analogum unum habere mentalem conceptum, et plures habere conceptus mentales: verum est diversimode; quamvis simpliciter loquendo, magis debeat dici, analogi esse plures conceptus; nisi loquendi occasio aliud exigat. Dico autem hoc: quoniam cum secundum dicentes, analoga omnino carere uno conceptu mentali, sermo est; unum eorum conceptum absolute dicere non est reprehendendum.
Propter quod oportet solerti discretione lectorem uti quando invenitur scriptum, quod analogata conveniunt in una ratione, et quando invenitur dictum alibi, quod analogata non conveniunt in una ratione.
38. Est ergo differentia inter analogiam et univocationem quoad conceptum mentalem, ita quod univoci et univocatorum ut sic, unus est conceptus perfecte et adaequate eis respondens, ut de conceptu animalis patet.
Analogi vero et analogatorum ut sic, plures necessario sunt conceptus perfecte ea repraesentantes, et unus est conceptus imperfecte repraesentans. Non tamen ita quod sit unus conceptus adaequate respondens nomini analogo, et inadaequate analogatis: quoniam secundum veritatem nomen illud univocum esset; sed ita quod conceptus unus repraesentans perfecte alterurn analogatum ut sic, imperfecte repraesentat reliquum. Quoad vocem autem, non est inter analoga et univoca differentia.
39. His autem praelibatis, intentum facile patere potest: quomodo scilicet distinguitur analogum, puta ens, ab analogatis, puta substantia, quantitate et qualitate. Univocum enim, puta animal, distinguitur ab univocatis, puta homine et leone, quoad rem significatam seu conceptum obiectivum, et quoad conceptum mentalem, sicut unum simpliciter abstractum etc., a multis simpliciter etc.
Analogum vero, quoad rem, seu conceptum obiectivum, distinguitur sicut unum proportione a multis simpliciter; vel (et idem est) sicut multa ut similia secundum proportiones a multis absolute. Verbi gratia, ens distinguitur a substantia et quantitate, non quia significat rem quamdam eis communem; sed quia substantia quidditatem tantum substantiae importat, et similiter quantitas quidditatem quantitatis absolute significat; ens autem significat ambas quidditates, ut similes secundum proportiones ad sua esse; et hoc est dicere ut easdem proportionaliter.
40. Quoad conceptum autem mentalem adaequatum, hoc quoque eodem omnino modo distinguitur. Secundum vero conceptum mentalem imperfectum, quamvis distinguatur sicut unum simpliciter a multis simpliciter; non tamen sicut unum abstrahens in repraesentando ab illis multis, quemadmodum in univocis contingit. Quoniam, ut ex dictis patet, conceptus ille, puta qualitatis, in quantum ens, alterius analogati, idest ipsius qualitatis, secundum quod se habet ad suum esse, est adaequate repraesentativus, et a qualitatis quidditate non abstrahens; caeterorum vero, puta quantitatis et substantiae, imperfecte tantum est repraesentativus, in quantum eis similis est proportionaliter.
CAPUT V - QUALIS SIT ABSTRACTIO ANALOGI AB ANALOGATIS
41. Oportet autem ex praemissis ostendere, qualiter analogum abstrahat ab his, quibus commune secundum analogiam dicitur, puta qualiter ens abstrahat a substantia et quantitate. Insurgit siquidem difficultas quaedam in re hac, et ex parte rerum, et ex parte conceptus.
Ex parte siquidem rerum, quia videtur analogi nominis res significata, eodem abstrahibilis et abstracta modo, quo res univoco nomine significata. Quoniam cum, ut in V Metaph. dicitur, unum in qualitate faciat simile, nulla apparet ratio, cur a quibusdam similibus sit una res abstrahibilis, et a quibusdam non; licet evidens ratio sit, cur ab his similibus, puta Sorte et Platone, abstrahibilis sit res magis una, et ab illis, puta homine et lapide, minus una. Unde si substantia et quantitas assimilantur in hoc, quod utraque est ens, et consequenter in eis est aliquid unum, quod est fundamentum illius similitudinis: quid vetat ab eis abstrahi rem unam utrique communem?
42. Ex parte vero conceptus, quia videtur eodem modo conceptus analogi abstrahere ab analogatis, sicut univocum ab univocatis: eo quod analogum nomen importat in confuso singulas proportiones analogatorum, et distincte non significat nisi proportionem in communi. Verbi gratia, ens non significat habens se ad esse sic vel sic, puta ut substantia, aut ut quantitas; sed si proportionale nomen est, significare videtur, habens se ad esse secundum aliquam proportionem, quaecumque illa sit. Hoc autem constat esse aeque abstractum a substantia et a quantitate; et consequenter per modum univoci in analogis abstractio conceptus apparet.
43. Ut autem evidens fiat huius ambiguitatis determinatio, sciendum est, quod licet abstrahere diversa significet, cum dicimus intellectum abstrahere animal ab homine et equo, et cum dicimus animal abstrahere ab homine et equo: eo quod tunc significat ipsam intellectus operationem attingentem in eis unum et non alia; nunc vero significat extrinsecam denominationem ab illa intellectus operatione, qua res cognita abstracta denominatur: in unum tamen et idem semper tendit, quoniam semper sonat intelligi unum, non intellecto altero.
44. Ideoque nihil aliud est agere de abstractione analogi ab analogatis quam inquirere et determinare, quomodo res significata analogo nomine intelligi possit, non cointellectis analogatis; et quomodo conceptus illius habeatur, absque conceptibus istorum.
45. Cum igitur ex supradictis, et ex ipso analogiae vocabulo pateat, quod analogo nomine non simpliciter una res, sed res proportione una significatur, talis autem idem est quod res diversae, ut similes proportionaliter: facile deduci potest, quod res analoga potest quidem intelligi, non cointellectis analogatis, et consequenter abstrahere ab eis.
46. Sed non sicut in univocis res una, (puta natura sensitiva, seu animal intelligitur, non cointellectis omnino natura humana et equina ut sic), sed sicut duae res ut proportionaliter similes intelliguntur, non cointellectis ipsismet duabus rebus secundum suas proprias naturas absolute. Ita quod analogi abstractio non consistit in cognitione unius et non cognitione alterius; sed in unius et eiusdem intellectione ut sic, et non intellectione absolute. Verbi gratia, entis abstractio non consistit in hoc, quod entitas apprehenditur, et substantia aut quantitas non; sed in hoc: quod substantia aut quantitas apprehenditur ut sic se habens ad proprium esse; (in hoc enim similitudo proportionalis attenditur) et non apprehenditur substantia, aut quantitas absolute. Et simile est de aliis rebus analogis, quales sunt fere omnes metaphysicales.
47. Unde concedi potest, rem analogam abstrahere, et non abstrahere ab analogatis diversimode. Abstrahit quidem, pro quanto abstrahit ab eis, quemadmodum res ut sic, idest ut res similis alteri proportionaliter abstrahit a se absolute sumpta. Non abstrahit vero, pro quanto res ut sic accepta seipsam necessario includit, et absque seipsa intelligi non potest. Quod de univocis dici non potest: quia res univoca, absque aliis quibus est univoce communis, intelligitur sic, quod res in suo intellectu nullo modo actualiter includit ea quibus est comm unis, ut patet de animali
48. Obiectioni autem in oppositum adductae, ex analogae similitudinis natura facile satisfit, dicendo, quod cum unum multipliciter dicatur, non oportet omnem similitudinem attendi secundum unum simpliciter; sed quandoque sufficit, quod unum secundum proportionem faciat simile. Unum autem proportionaliter non est simpliciter unum; sed multa similia secundum proportiones, a quibus ideo non potest abstrahi res una simpliciter: quia similitudo ipsa proportionalis tantum est, et fundamentum non est unum nisi proportionaliter
49. De ratione siquidem unius proportionaliter est habere quatuor terminos (ut in V Ethicorum dicitur). Quoniam proportionalitas qua similitudo proportionum fit, inter quatuor ad minus, (quae duarum proportionum extrema sunt), necessario est; et consequenter unum proportione non unificatur simpliciter, sed distinctionem retinens, unum pro tanto est et dicitur, pro quanto proportionibus dissimilibus divisum non est. Unde sicut non est alia ratio quare unum proportionaliter non est unum absolute, nisi quia ista est eius ratio formalis; ita non est quaerenda alia ratio, cur a similibus proportionaliter non potest abstrahi res una; hoc enim ideo est, quia similitudo proportionalis talem in sua ratione diversitatem includit. Et accidit ulterius procedentibus, ut quaerant id, quod sub quaestione non cadit: ut quare homo est animal rationale, etc.
50. De abstractione quoque conceptus, eodem modo est dicendum: abstrahit enim conceptus analogi nominis non sicut unum simpliciter, sed sicut unum proportione, seu simile secundum proportiones a multis absolute.
51. Sed quia in obiciendo tangitur de abstractione conceptus analogi a specialibus conceptibus illius analogiae, et abusive analogata ibidem vocantur partiales analogi rationes; ideo diligenter cavendum est, ne apparentia in obiectione tacta in illum errorem ducat, qui ibi tangitur.
Sciendum siquidem est, quod licet in analogis secundum attributionem in hoc omnia analogata conveniant, quod eamdem formam omnino respiciunt, ita quod non solum conveniunt in uno termino, sed in hoc, quod est respicere illum: erroneum tamen est, analogo per attributionem conceptum unum respectus in communi ad illum terminum, per abstractionem a tali et tali respectu, attribuere. Verbi gratia: animal in quantum sanum, urina in quantum sana, et medicina in quantum sana, licet conveniant et in sanitate tamquam termino: cuius animal est subiectum, urina signum, et medicina causa; et conveniant in hoc, quod est respicere sanitatem (quodlibet enim eorum sanitatem respicit, licet diversimode); ab his tamen specialibus respectibus non abstrahitur respectus in communi ad sanitatem, importatus nomine sani, in cuius conceptu omnes speciales respectus ad sanitatem, confuse et in potentia clauduntur.
52. Falsum enim est, quod sanum significet hoc quod dico, respiciens vel aliqualiter se habens ad sanitatem. Tum quia sic sani nomen univocum vere esset ad urinam et animal etc., ut patet ex univocorum definitione. Tum quia hoc est contra intentionem dicentium, urinam aut diaetam sanam. Percunctantibus siquidem, quid est urina in quantum sana, non respondetur: respiciens sanitatem; sed omnes respectum illum specificant respondentes: signum sanitatis; et similiter de diaeta respondetur, quod est conservativa sanitatis, etc. Tum quia contra omnes Philosophos et Logicos (hucusque a me visos) hoc est.
53. Sicut autem in praedictis analogis praedictus cavendus est error, ita in analogis secundum proportionem (quae sola simpliciter analoga sunt) similis cavendus est error, ex simili causa apparentiae firmitatem trahens.
Quia enim analogata conveniunt in hoc, quod unumquodque eorum commensuratum seu proportionatum est (licet diversimode), credi potest quod ab his specialibus proportionibus abstrahatur proportionatum in communi, et nomine analogo significetur. Ac per hoc analogum habeat conceptum unum, in quo confuse et in potentia claudantur omnes speciales proportiones analogatorum; verbi gratia, ut quia substantia proportionata est suo esse, et similiter quantitas et qualitas (licet diversimode) ideo a substantia et quantitate et qualitate etc., diversimode proportionatis suis esse, abstrahatur res seu quidditas proportionem habens ad esse, qualiscumque sit illa proportio, et hoc sit entis primarium significatum, in quo omnes speciales proportiones substantiae quantitatis et qualitatis etc., ad sua esse confuse claudantur et in potentia.
54. Sed hoc falsissimum est. Tum quia hoc quod dicitur, scilicet res proportionata ad hoc quod sit, non est res una simpliciter etiam in esse obiectivo, nisi chimerice. Tum quia proportionalia nomina univoca essent (ut patet ex univocorum definitione), et consequenter periret proportionalitatis ratio, quae extrema unum simpliciter esse non compatitur; et sic essent proportionalia et non proportionalia: quod intellectus capere nullo modo potest. Tum quia contra Aristotelis auctoritatem, in II Poster. inferius adducendam, et adductam ex I Ethic., et S. Doctorem et Averroem et Albertum expresse est.
Unde confusio, qua analogum tam secundum attributionem quam secundum proportionem, importat speciales habitudines aut proportiones: non est confusio plurium conceptuum in uno communi conceptu; sed est confusio significationum in una voce, licet difformiter. Quoniam in analogia attributionis vox analoga primum distincte significat, caetera autem confuse. In analogia vero proportionis, nomen analogum ad omnes suas significationes indistincte se habere permittitur.
55. Cautum tamen et attentum oportet hic esse; quia cum analogi rationes dupliciter sumi possint: scilicet secundum se, et ut eaedem et ipsæ ut eædem propter identitatis proportionalis naturam non abstrahant a seipsis, et tamen aliquid convenit eis ratione identitatis, seu in quantum eædem sunt, quod non convenit eis ratione diversitatis, ut patet de communibus eis: videtur quod duo incompossibilia secundum apparentiam, analogi rationibus conveniant; scilicet quod ipsae ut eædem non abstrahant a seipsis, et quod ipsæ ut eædem aliquid causent et habeant, quod non ut diversæ; reduplicarique possint ut eædem, non reduplicatis ut diversæ sunt.
Hæc enim non solum compossibiliter, sed necessario sibi simul vindicat identitas proportionalis; quoniam et extrema uniri omnino non patiens, ab eis abstrahi omnino non permittit; et extrema aliqualiter indivisa et eadem ponens, ut eadem ea considerabilia et reduplicabilia exigit.
56. Sicque fit, ut in analogo secundum identitatem in se clausam, ad diversitatem rationum in se quoque clausam comparato, abstractio quædam, quæ non tam abstractio quam quidam abstractionis modus est inveniatur; propter quam non solum ab analogatis (puta substantia et quantitate), analogum (puta ens), abstrahere dicitur, ut supra diximus; sed ab ipsis eius rationibus, seu a diversitate ipsarum rationum eius: puta rationis entis in substantia, et rationis entis in quantitate.
Non quia quamdam rationem eis communem dicat: quia hoc est fatuum; nec quia illæ rationes sint omnino eædem, aut eas omnino uniat: quia sic non esset analogum, sed univocum; sed quia eas proportionaliter adunans, et ut easdem proportionaliter significans, ut easdem considerandas offert: annexa inseparabiliter, diversitate quasi seclusa; et identitate proportionali unit, et confundit quodammodo diversitatem rationum.
57. Sicque non sola significationum in voce confusio, analogo convenit, sed confusio quædam conceptuum, seu rationum fit in identitate eorum proportionali, sic tamen ut non tam conceptus, quam eorum diversitas confundatur.
Et quoniam analogum talem identitatem præcipue importat, et tali confusione frequenter utimur; analoga nomina ab omni rationum eius diversitate abstrahere dicentes, dum confuse pro omnibus supponere ipsum pluries exponimus, ideo non mediocri opus est vigilantia, ne in univocationem labi contingat.
58. Abstrahit ergo analogum a suis analogatis, puta ens a substantia et quantitate, sicut unum proportione a multis; seu sicut similia proportionaliter a seipsis absolute, tam quoad conceptum obiectivum, quam mentalem, sive sit sermo de abstractione totali sive de formali. Hæ enim abstractiones non differunt in eodem, nisi secundum praecisionem et non præcisionem, ut alibi declaravimus. Unde nihil aliud est dicere ens abstractum a naturis praedicamentorum abstractione formali, quam dicere naturas prædicamentales proportionales ad sua esse ut sic præcise; a specialibus autem seu singulis analogiæ rationibus extremis, non tertio conceptu simplici, sed voce communi et identitate proportionali earumdem, quodammodo abstrahit.
CAPUT VI - QUALIS SIT PRAEDICATIO ANALOGI DE SUIS ANALOGATIS
59. Videbitur autem forte alicui ex his, quod prædicatio analogi de suis analogatis, puta entis de substantia et quantitate, aut formæ de anima et albedine etc., sit sicut prædicatio æquivoci de suis æquivocatis; ita quod non sit prædicatio superioris de suis inferioribus, nec communioris de minus communi, nisi sola voce; sed eiusdem de seipso. Non est enim analogo una res significata, quae in utroque analogatorum salvetur; absque hoc autem prædicatio communioris aut superioris non invenitur secundum intrinsecam denominationem, seu inexsistentiam. Sic enim analogum secundum proportionalitatem commune esse dictum est.
60. Fovere quoque potest non parum opinionem hanc processus iuxta I Topicorum. Aut scilicet analogum est prædicatum convertibile, aut inconvertibile, seclusa vocis communitate. Et cum constet non esse inconvertibile, - quoniam substantia ut sic se habens ad suum esse, quod ens de substantia dictum prædicat, convertitur cum substantia: et similiter quantitas sic commensurata suo esse, cum quantitate convertitur, et sic de aliis, - consequens est, quod analogum tamquam superius, de analogatis prædicari non possit. Superioris enim intentionem suscipere non potest, quod convertibile esse comprobatur.
61. Et quoniam secundum veritatem analogum ut superius praedicatur de analogatis, et non sola voce commune est eis, sed conceptu unico proportionaliter: cuius unitas ad hoc, quod praedicatum aliquod superioris rationem habeat, sufficit: quia superius nihil aliud sonat, quam unum prædicatum ad plura se extendens; unum autem non per accidens, neque aggregatione, sicut acervum lapidum; sed per se, constat esse etiam unum proportione: ideo ad huius veritatis claritatem ex extremis procedendo, sciendum est, quod quia analogum medium est inter univocum et pure æquivocum: consequens est, quod analogum aliquo modo idem, et non idem aliquo modo de suis praedicet analogatis.
Et quia praedicat aliquid abstrahens aliquo modo a suis analogatis, ut ex præmisso patet capite; consequens est, quod comparetur ad sua analogata ut maius ad minora, seu ut superius ad inferiora; licet non omnino unum secundum rationem sit, quod imponit.
62. Quod ut clarius pateat, figuraliter declaratur sic: Tam in univocis, quam in æquivocis, quam in analogis quatuor inveniuntur, scilicet duæ res ad minus, æquivocatæ, univocatæ, aut analogatae; et duae res, seu rerum rationes, aequivocationem, univocationem aut analogiam fundantes. Verbi gratia: In aequivocatione canis inveniuntur haec quatuor: scilicet canis marinus, et canis terrestris, et ratio illius, et ratio istius secundum canis nomen. In univocatione quoque animalis inveniuntur quatuor: scilicet homo, et bos, et natura sensitiva hominis et natura sensitiva bovis, quae animalis univocationem fundant. In analogia similiter entis quatuor sunt: scilicet substantia et quantitas, et substantia in quantum commensurata suo esse, et quantitas secundum quod suo esse proportionatur.
63. Et licet prima duo, scilicet aequivocata et analogata, eodem modo quantum ad propositum spectat in omnibus his distinguantur, quia ubilibet ex opposito condistincta sunt; altera tamen duo univocationem, aequivocationem et analogiam fundantia, diversimode unita aut distincta sunt.
In aequivocis namque rationes illae, puta canis marini et terrestris, sunt omnino diversae secundum rationem; et propter hoc id quod praedicat canis de marino cane, nullo modo praedicat de terrestri, et e converso; et ideo sola voce communius aut maius æquivocatis dicitur et est.
64. In univocis vero res illae, puta animalitatis in bove et animalitatis in leone, licet et numero et specie diversae sint, ratione tamen omnino eaedem sunt; ratio enim unius est omnino eadem quod ratio alterius, et, e converso; et propter hoc id quidem quod praedicat animal de homine, idem praedicat omnino de bove, et univocum dicitur et superius homine, leone boveque.
65. In analogis autem res analogiam fundantes (puta quantitas ut sic se habens ad esse, et substantia ut sic se habens ad esse), licet diversae sint et numero et specie et genere; ratione tamen eaedem sunt non omnino, sed proportionaliter; quoniam unius ratio proportionaliter eadem est alteri.
66. Et propterea, id quod praedicat analogum, puta ens de quantitate, illud idem proportionaliter praedicat de substantia, et e converso; est enim illudmet proportionaliter id quod in substantia ponit, et e converso. Et propter hoc analogum, puta ens, non sola voce communius, maius aut superius analogatis est; sed conceptu, ut dictum est, proportionaliter uno. Ita quod analogum et univocum conveniunt in hoc, quod utrumque communioris et superioris rationem habet. Differunt autem in hoc, quod illud est superius analogice seu proportionaliter, hoc vero univoce.
67. Et merito, quia fundamentum superioritatis utrobique salvatur, univocationis autem non. Fundatur enim superioritas super identitate rationis rei significatae, idest super hoc quod res significata invenitur non in hoc tantum, sed illamet non numero sed ratione invenitur in alio. Univocatio autem supra modo identitatis omnimodae scilicet identitate rationis rei significatae, idest super hoc quod ratio rei significatae in illo et in isto est eadem omnino.
68. Quamvis enim in analogis hic identitatis modus non inveniatur, quem in univocis inveniri pluries dictum est, identitas tamen ipsa rationum invenitur. Est namque identitas proportionalis, identitas quaedam. Et ideo non minus analogum (puta ens) est praedicatum superius, quam univocum (puta animal), sed alio modo: analogum enim est superius proportionaliter, quia fundatur supra identitate proportionali rationis rei significatae; univocum autem praecise et simpliciter, quia supra omnimoda identitate rationis rei significatae eius superioritas fundatur. Propter quod S. Thomas, superioritatis fundamentum aspiciens, in V Metaph. dicit, quod ens est superius ad omnia, sicut animal ad hominem et bovem.
69. Unde obiectiones ad oppositum adductae in hoc peccant, quod inter identitatem et modum identitatis non distinguunt. Fatendum enim est, quod ad hoc, quod aliquis terminus denominetur superior aut communior, oportet ut rem unam et eamdem in utroque ponat; sed sophisma consequentis committitur inferendo ex hoc: ergo oportet quod dicat rem unam et eamdem omnino. Et est semper sermo de identitate secundum rationem, seu definitionem. Identitas enim et unitas continent sub se non solum unitatem et identitatem omnimodam, sed proportionalem, quae in analogi nominis ratione salvatur. Negandum est igitur quod in analogis non praedicetur idem de uno et de alio analogato: quoniam unum et idem proportionaliter de omnibus analogatis dicitur; et propterea inter praedicata non convertibilia numerandum est. Quantitas enim licet adaequet ens de quantitate verificatum secundum rationem omnino eamdem, non tamen secundum rationem illam proportionaliter: quoniam entis ratio non alia proportionaliter ad substantiam et quantitatem se extendit. Verum quia analogum sonat identitatem proportionalem, ideo huiusmodi rationibus formaliter respondendo, nullo pacto concedendum est converti analogum cum analogato aliquo.
70. Ad materiam tamen descendendo, potest intrepide dici, quod quia analogum rationem unam tantum proportionaliter praedicat, et unum proportionaliter plura esse proportionibus similia manifestum est; dupliciter potest secundum singulas rationes ad analogata comparari. Uno modo absolute: et sic secundum singulas rationes cum singulis analogatis convertitur; quia nulla omnino una analogi ratio in duobus analogatis invenitur. Alio modo secundum identitatem proportionalem, quam habet una cum altera: et sic cum nullo analogato convertitur, quoniam omnes analogi rationes indivisae sunt proportionaliter, et una est altera proportionaliter.
Et quia, ut dictum est, analogum hanc sonat identitatem, ideo formaliter et simpliciter loquendo, analogum inconvertibile et communius praedicatum, concedendum est esse. Non tamen genus, aut species, aut proprium, aut definitio, aut differentia, aut accidens universaliter est.
Nec propterea Aristoteles diminutus fuit aut Porphyrius, quoniam praedicabile, quod unum est simpliciter, edocebant; ac per hoc inter aequivoca, analoga numerarunt.
71. Ex praedictis autem manifeste patet, quod analogum non conceptum disiunctum, nec unum praecisum inaequaliter participatum, nec unum ordine; sed conceptum unum proportione dicit et praedicat. De ordine tamen in analogis incluso inferius tractabitur. Unde cum dicitur de homine, aut albedine, aut quocumque alio, quod est ens: non est sensus, quod sit substantia, vel accidens; sed sic se habens ad esse.
72. Utor autem ly sic, quoniam de propriis nominibus proportionum ad esse in actu exercito eas importantibus, disputare nolo ad praesens; quoniam Metaphysici negotii opus hoc est, et exemplariter hic de ente loquimur. Simile siquidem est de actu, potentia, forma, materia, principio, causa, et aliis hujusmodi, indicium.
CAPUT VII - QUALIS SIT ANALOGATORUM SECUNDUM ANALOGI NOMEN DEFINITIO
73. Apparere quoque alicui poterit, quod in ratione unius analogati, (puta qualitatis) secundum analogi (puta entis) nomen, alterius analogati, puta substantiae, vel quantitatis ratio secundum idem nomen analogi cadere debeat, sicut in analogia attributionis contingere dictum est. Fundamentum autem inde apparentia haec sumit: quia ratio unius analogati ut eadem proportionaliter est alteri, absque illa altera exprimi nequit complete. Dictum est autem, quod analogo nomine rationes hae importantur, ut eadem proportionaliter sunt.
74. Et confirmat hoc expositio ipsa analogiae ab Aristotele, Averroe et S. Thoma in I Ethic. posita. Exponunt enim quod bonum, seu perfectio, analogice dicitur de visu et intellectu, quia sicut visus in corpore, ita intellectus in anima perfectio est. Constat autem, quod non est intelligibile hoc se habere sicut illud, nisi utrumque extremorum percipiatur. Necessario igitur videtur, unum analogatorum secundum analogi nomen per aliud definiendum esse.
75. Ut autem liqueat huius ambiguitatis solutio, recolendum est analoga haec dupliciter inveniri, scilicet proprie et metaphorice. Diversimode enim hæc se habent ad propositam quaestionem. In analogia siquidem secundum metaphoram, oportet unum in alterius ratione poni, non indifferenter; sed proprie sumptum, in ratione sui metaphorice sumpti claudi necesse est; quoniam impossibile est intelligere quid sit aliquid secundum metaphoricum nomen, nisi cognito illo, ad cuius metaphoram dicitur. Neque enim fieri potest, ut intelligam quid sit pratum in eo quod ridens, nisi sciam quid significet risus nomen proprie sumptum, ad cuius similitudinem dicitur pratum ridere.
76. Est autem huius ratio radicalis, quia analogum metaphorice sumptum, nihil aliud praedicat, quam hoc se habere ad similitudinem illius, quod absque altero extremo intelligi nequit. Et propter hoc huiusmodi analoga prius dicuntur de his, in quibus proprie salvantur, et posterius de his, in quibus metaphorice inveniuntur et habent in hoc affinitatem cum analogis secundum attributionem, ut patet.
77. In analogia vero, in qua nominis salvatur proprietas, nullum analogi membrum per alterum definiri oportet, nisi forte gratia materiae, ut S. Thomas in qq. de Verit., q. 2, a. 11 docuit. Sunt enim analogatorum rationes secundum analogi nomen quodammodo mediae inter analoga secundum attributionem, et univoca. In analogis enim secundum attributionem, primum definit reliqua. In univocis vero neutrum alterum definit, sed unius definitio est completa alterius definitio, et e converso. In analogis autem neutrum alterum definit; sed unius definitio est proportionaliter alterius definitio. Et loquimur semper de ratione secundum nomen commune. Verbi gratia, in definitione cordis, secundum quod principium animalis, non ponitur fundamentum secundum quod principium domus, nec e converso; sed eadem proportionaliter est principii ratio utrobique, ut Commentator ubi supra dicit.
78. Duabus autem opus est distinctionibus uti in hac re: ea scilicet, quae in logica, traditur de actu signato et exercito; et ea quae a metaphysico ut plurimum tractatur, de ordine rerum sub uno nomine ex parte rei, et ex parte impositionis nominis.
79. Ex prima siquidem distinctione scimus duo. Primo, quod sicut animal dictum de homine et de equo importans univocationem in actu exercito, non praedicat de homine totum hoc, scilicet naturam sensitivam eamdem omnino secundum rationem naturae sensitivae equi et bovis, sed naturam sensitivam simpliciter; quam tamen ad hoc, quod univoca sit praedicatio, oportet omnino esse eamdem secundum rationem naturae sensitivae equi et bovis, - ita ens importans proportionalitatem in actu exercito, non praedicat de quantitate totum hoc, scilicet habens se ad esse sic proportionaliter sicut substantia, aut qualitas ad suum esse; sed habens se ad esse sic absque alia additione; quod tamen oportet, ad hoc quod analoga sit praedicatio, idem proportionaliter esse cum altero, sic se habere ad esse quod de substantia aut qualitate ens praedicat.
80. Secundo, quod sicut ex declaratione, qua manifestatur animal esse univocum, quia dicit unam et eamdem omnino rationem in omnibus, non fallimur, nec confundimur, nec vagamur circa hominis et bovis secundum animalis nomen rationem; sed quiescimus, intuentes quod animal exercet, quod univocorum definitio et expositio significat: - ita ex hoc, quod declaratur ens aut bonum, aut quodcumque aliud esse analogum, quia dicit rationes plures easdem proportionaliter, et importat hoc se habere quemadmodum proportionaliter illud se habet ad esse vel appetitum etc., non debemus turbari et inquirere in analogi nominis (puta boni) ratione significationem istam; sed sat sit, distinguendo inter actum signatum et exercitum, inspicere quod analogi nominis ratio id exercet, quod analogi ratio et declaratio significat.
81. Ex his autem duobus patere iam potest intentum, quod scilicet non oportet unum analogiae membrum per alterum definire, ex eo quod analogum significat ea esse eadem proportionaliter, quoniam haec in actu exercito significat.
82. Ex secunda vero distinctione scimus, non solum - quod praeposterus est ordo rerum et significationum quandoque sub nomine analogo, ita quod prior secundum rem ratio, posterior interdum significatione est (ut de ente et bono et aliis huiusmodi communibus Deo et creaturis accidit: ratio enim quam in Deo quodlibet horum ponit, significatione quidem posterior, re autem prior est); et quod propter alterum horum dicitur analogum praedicari de suis analogatis secundum prius et posterius ipsam analogi rationem. - Sed etiam scimus, quod quando ratio, quam ponit analogum in uno, ex ratione quam in altero ponit, exponitur: non ideo fit, quia unum in alterius ratione cadat; sed quia unius ratio posterior altera est significatione; et per priorem, utpote notiorem declaratur: ut S. Thomas in I p., q. XIII, art. 2 fecit: declarans quod, dicendo: Deus est bonus: sensus est, id quod bonitatem in creaturis dicimus, praeexsistit in Deo proportionaliter etc. Et eadem intelligendum est ratione fieri, si posterior secundum rem per priorem declaretur.
Non definit ergo analogum secundum unam rationem, seipsum secundum alteram, licet exponat et declaret.
83. Obiectionibus autem in oppositum, quamvis ex dictis satisfactum sit, formaliter responderi potest, quod cognosci aliqua ut eadem proportionaliter, seu hoc se habere sicut illud, dupliciter contingit. Uno modo formaliter, idest quoad relationem identitatis et similitudinis, et sic absque extremis cognitio haec haberi non potest. Alio modo fundamentaliter, et sic in ratione unius non cadit reliquum; sed ratio unius est ratio alterius omnino, vel proportionaliter. Constat autem quod analogum nomen, puta ens aut bonum, non relationem identitatis aut similitudinis significat, sed fundamentum; et ideo obiectiones quae iuxta primum sensum procedunt, nihil concludunt contra intentum.
Patet autem facillime, haec esse vera exempla de univocis, ponendo et applicando ad identitatem univocationis. Significat namque nomen univocum plura, in quantum eadem sunt univoce, seu secundum rationem omnino. Et identitatis relatio in nullo extremorum absque altero intelligibilis est.
CAPUT VIII - QUALIS SIT IN ANALOGO COMPARATIO
84. Difficultas etiam non parva, quae multos invasit ac superavit, de comparatione in analogo, dilucidanda est. Creditum enim est a quibusdam, quod non posset, analogia posita, sermo ille nisi extorte exponi, quo unum analogatum magis aut perfectius tale secundum analogi nomen diceretur. Verbi gratia: substantia est magis, aut perfectius ens quam quantitas. Moti sunt autem ex eo, quod comparatio in uno communi, utrinque facienda est, etiam secundum grammaticos; quod in analogo non inveniri videtur.
85. Et potest formari ratio pro eis talis: Aut comparantur analogata in una communi eis ratione, aut in suis rationibus. Non in ratione communi: quia illa analogum caret; nec in rationibus propriis: quia tunc falsum est, substantiam magis esse ens quam quantitatem. Non enim minus aut imperfectius quantitas est sua ratio, quam ens in ea ponit, quam substantia sua etc. Nullo igitur modo videtur comparationem cum analogia salvari posse.
86. Succumbitur autem difficultati huic, quia proprium comparationis fundamentum non consideratur. Fundatur enim super identitate seu unitate rei, in qua fit comparatio, et non super modo identitatis aut unitatis; sicut de intentione superioritatis praedictum est. Unde cum analogum ex dictis constet rem unam, licet proportionaliter, dicere; nihil prohibet in ipso comparari analogata, licet non eo modo, quo univoca fit comparatio.
87. Ad comparationem siquidem cum requirantur et sufficiant haec tria: scilicet distinctio extremorum, et identitas ejus, in quo fit comparatio, et modus essendi illius in extremis, scilicet eaque, vel magis aut minus perfecte; sub identitate autem seu unitate, proportionalis unitas seu identitas contineatur, consequens est, quod si in diversis idem proportionaliter eaque vel magis aut minus perfecte esse habet, comparatio secundum illud proportionale fieri possit, comparatione non univoca, sed analoga.
88. Sicut enim, quia natura sensitiva est in bove, et illamet omnino secundum rationem est in homine, et perfectius esse habet in homine quam in bove: homo perfectius animal bove dicitur, univoca comparatione; sic quia sic se habere ad esse est in substantia, et hoc idem proportionaliter est in quantitate, et imperfectius esse habet in quantitate quam in substantia: dicitur substantia magis seu perfectius ens, quam quantitas, analoga comparatione.
Unde S. Thomas in art. 7, quaest. VII de Potentia Dei, tripliciter comparationem fieri docens, duos modos analogicae comparationis ponit: aperte ex hoc insinuans, comparationem non solum super identitate numerali, specifica aut generica fundari, sed etiam proportionali.
89. Modi autem comparationis ibidem traditi sunt, hi scilicet secundum solam quantitatem rei participatae: et sic unum album dicitur altero albius. Vel extendendo, propter praesens propositum, hunc modum ad omnem comparationem univocam, dicatur quod primus attenditur secundum quantitatem rei participatae, eiusdem omnino secundum rationem, sive illa ratio sit specifica, sive generica: ut calidum magis calidum altero dicitur, et homo perfectius animal leone est.
90. Secundus vero modus attenditur secundum quod res aliqua in uno invenitur participative, in altero vero est per essentiam: quemadmodum homo Platonicus longe perfectior homo esset nobis. Et abstractione intellectus utendo, quemadmodum bonitas longe melior est quocumque bono, quod participative bonum dicitur.
91. Tertius autem modus attenditur secundum quod res aliqua in uno invenitur formaliter et secundum se, in altero autem virtualiter et elevatum ad rem superioris ordinis. Quemadmodum dicitur quod sol est magis calidus quam ignis; vel quod calor perfectius esse habet in sole, quam in igne.
92. Nec est dubium hos duos modos univocam comparationem impedire, ut S. Thomas ibidem dicit, et Aristoteles in I Ethic. de primo modo testatur: ubi bonum commune non univoce, sed secundum proportionalitatem dicendum docet, bonitati separatæ et bonis cæteris per participationem. Patet igitur ex his, eadem proportionaliter ut sic esse comparabilia; quamvis, physice loquendo, in sola specie aut genere comparatio fiat.
93. Ad obiectionem autem in oppositum, dicitur quod utroque modo in analogis comparatio fit. Comparantur siquidem analogata, puta substantia et quantitas, in ratione una et communi proportionaliter, quam analogi nomen, puta ens, dicit, et addit supra analogata, ut ex dictis patet. Et comparantur secundum suas rationes, secundum tamen analogi nomen, quæ earum sit perfectior, secundum quod dicimus substantiam esse perfectius ens quantitate; quia ratio entis in substantia perfectior est ratione entis in quantitate.
Ita quod iuxta istam comparationem est sensus: Substantia habet, secundum entis nomen, perfectiorem rationem quam quantitas; et non quod substantia est magis aut perfectius substantia quam quantitas sit quantitas, ut quidam somniare videntur.
94. Unde comparatio ista extenditur usque ad analoga secundum attributionem, licet in tali analogia non nisi abusive comparatio fieri possit. Dicimus enim quod ens reale est magis et perfectius ens ente rationis, quod per attributionem ad illud ens dicitur in IV Metaph. text. com. II; quia ens reale habet, secundum entis nomen, perfectiorem rationem. Iuxta quem modum, si usus admitteret, diceremus: animal est magis sanum urina; quia perfectiorem secundum sani nomen rationem habet.
CAPUT IX - QUALIS SIT ANALOGI DIVISIO ET RESOLUTIO
95. Qualiter autem analogum dividendum sit, ex dicendis manifestum est. Potest siquidem trifariam analogi divisio intelligi. Primo, ut dividatur vox in suas significationes. Dictum est enim, quod analogum plures rationes significat immediate, et haec divisio convenit sibi, in quantum aequivocum quoddam est.
96. Secundo, ut dividatur significatum eius in quasi membra eius: eo modo quo eius, quod proportionaliter unum est, sic et sic proportionatum, membra dici possunt. Dictum est enim, quod analogum non ita diversas rationes significat, quin significet unam rationem proportionaliter. Omnes namque rationes analogo nomine immediate significatæ eaedem proportionaliter sunt. Ratio autem una proportionaliter, cum constituatur ex pluribus rationibus proportionalibus, in eas secari potest.
Hæc autem non est divisio analogi in sua analogata: quoniam rationes hae in ipsius analogi ratione intrinsece clauduntur, et analogata ea sunt, in quibus rationes illae salvantur, et non ipsae rationes. Entis enim analogata sunt substantia et quantitas, et non rationes entis in substantia et quantitate. Rationes enim ut dictum est, analogae sunt.
97. Unde tertio modo potest dividi analogum, dividendo significatum eius in sua analogata per diversos modos, quibus analogi rationem proportionalem analogata ipsa diversimode suscipiunt: ita quod divisum est significatum unum proportionaliter, dividentia sunt modi fundantes et facientes in analogatis proprias proportiones, secundum quas fit analogia; constituta autem per divisionem, ut partes subiectivae, sunt analogata ipsa.
Verbi gratia: quando ens dividitur in substantiam et quantitatem, divisum est ratio entis nomine significata, quæ omnes in se entis nomine significatas rationes claudit, utpote una proportionaliter; dividentia sunt substantivum et mensurativum, seu per se et in alio, sicut ex quibus substantia et quantitas habent quod diversas entis rationes subintrent; partes autem subiectivae sunt substantia et quantitas, quae in entis ratione analogantur.
98. Et quia haec est propria analogi divisio, idcirco distincte explicandum est, quomodo differat divisio haec ad univoca. Tripliciter siquidem differunt. Primo ex parte divisi: quia divisione univoca unum omnino secundum rationem secatur; hic autem unum proportionaliter.
99. Secundo ex parte dividentium: quia differentiae secantes genus, extra genus sunt; modi autem secantes analogum, in ipsius analogi ratione clauduntur, quemadmodum ipsa analogata (ut in capitulo de abstractione declaratum est); propter quod in III Metaph. text. comm. X ens genus esse negatur.
100. Tertio ex parte ipsarum partium subiectivarum, quae per divisionem fiunt: quia partes divisionis univocae, licet ordinem habeant secundum se, et originis: ut dualitas est prior trinitate; et perfectionis: ut albedo est perfectior nigredine; tamen secundum divisi rationem, puta numeri, aut coloris, neutra altera prior, aut posterior est; sed omnes æqualiter in divisi ratione communicant.
Analogata vero, quae analoga divisione constituuntur, non solum secundum se, sed etiam in ipsius analogi quod dividitur ratione ordinem habent; et aliud prius aliud posterius est; adeo ut in uno eorum, tota ratio divisi salvari dicatur; in alio autem imperfecte et secundum quid.
Quod non est sic intelligendum quasi analogum habeat unam rationem, quae tota salvetur in uno, et pars eius salvetur in alio. Sed cum totum idem sit quod perfectum, et analogo nomine multæ importentur rationes, quarum una simpliciter et perfecte constituit tale secundum illud nomen, et aliæ imperfecte et secundum quid: ideo dicitur, quod analogum sic dividitur, quod non tota ratio eius in omnibus analogatis salvatur, nec aequaliter participant analogi rationem, sed secundum prius et posterius.
101. Cum grano tamen salis accipiendum est, analogum simpliciter salvari in uno et secundum quid in alio. Sufficit enim hoc verificari: vel absolute, ut patet in divisione entis in substantiam et accidens; (illa enim absolute loquendo dicitur ens simpliciter, hoc autem secundum quid); vel in respectu, ut patet in divisione entis in Deum et creaturam. Utrumque enim licet ens simpliciter sit et dicatur, absolute loquendo; creatura tamen in respectu ad Deum, ens secundum quid, et quasi non ens est et dicitur.
102. Circa resolutionem autem analogatorum, sciendum est: quod cum universaliter, primum in compositione sit ultimum in resolutione, et per divisionem in ea, quae actu in aliquo sunt resolutio fiat: eodem modo resolvenda sunt analogata in suum analogum, quo caetera resolvuntur, scilicet utendo divisione praedicta (quae vocatur divisio in partes essentiae vel rationis), et a posterioribus secundum consequentiam ad priora procedendo, si longa esset resolutio facienda.
103. Ad rationem autem analogi cum deventum fuerit, singulis analogatis in suas rationes secundum analogi nomen resolutis: cum illa analogi ratio ex multis constituatur rationibus, ordinem inter se et proportionalem similitudinem habentibus: vel ordinate ad primam resolutio fiat, veniendo semper ad similius et propinquius primae, et id, in quo dissimilitudo est, relinquendo. Vel si non sic ordinatas inter se contingit esse rationes illas, ad primam omnes modo praedicto reducendae sunt. Ordinem enim ad primam nulla subterfugere potest. Nec refert in proposito, an fiat resolutio ad rationem primam, significatione, vel secundum rem. Intelligenda enim sunt haec in suo ordine, scilicet, significationum aut rerum.
CAPUT X - QUALITER DE ANALOGO SIT SCIENTIA
104. Visum est autem quibusdam de analogo scientiam esse non posse, nisi quemadmodum de æquivocis scientia habetur: eo quod plures rationes dicit licet similes. Imo fallaciam aequivocationis committi in syllogismis, in quibus, analogo pro medio sumpto, certum analogatum subsumitur, (nisi forte gratia materiæ bonus esset processus) astruunt ex eadem ratione. Nec posse ex unius analogati ratione, secundum analogi nomen, concludi alterum analogatum tale formaliter esse; sed semper praedictum incidere vitium, ratione praedicta, confirmant.
105. Verbi gratia: si ponamus sapientiam esse analogice communem Deo et homini, ex hoc quod sapientia, in homine inventa, secundum formalem rationem praecise sumpta, dicit perfectionem simpliciter: non potest concludi: ergo Deus est formaliter sapiens, sic arguendo: Omnis perfectio simpliciter est in Deo; sapientia est perfectio simpliciter; ergo etc.
Minor enim distinguenda est: et si ly sapientia pro ratione sapientiae, quae est in homine stat, argumentum est ex quatuor terminis: quia in conclusione, sapientia stat pro ratione sapientiae quam ponit in Deo, cum concluditur: ergo sapientia est in Deo. Si autem pro ratione sapientiae in Deo, stat in minore; non concluditur, ex perfectione sapientiae creatae, Deum esse sapientem; cuius oppositum et philosophi et theologi omnes clamant.
106. Decipiuntur autem isti, Scotum (cuius est ratio haec I Sent., dist. 3, q. I) sequentes: quia in analogo diversitatem rationum inspicientes, id quod in eo unitatis et identitatis latet, non considerant. Rationes enim analogi (ut superius etiam diximus) possunt dupliciter accipi: Uno modo secundum se, in quantum ab invicem distinguuntur, et ea quae conveniunt eis ut sic, seu ex hoc. Alio modo in quantum eadem sunt proportional iter. Primo modo acceptae, vitium aequivocationis inducerent, si quis eis uteretur, ut patet. Secundo autem modo eis utendo, peccatum nullum incurritur: eo quod quidquid convenit uni, convenit et alteri proportionaliter; et quidquid negatur de una, et de altera negatur proportionaliter: quia quidquid convenit simili, in eo quod simile, convenit etiam illi, cui est simile, proportionalitate semper servata.
107. Unde si ex immaterialitate animae, concluditur eam esse intellectualem; ex immaterialitate proportionaliter posita in Deo optime concluderetur, Deum esse intellectualem proportionaliter: ut quantum immaterialitas illa excedit istam, tantum intellectualitas illa excedit istam etc. Propter quod S. Thomas in quaestione II De Potentia Dei, art. 5, analogata omnia sub una analogi distributione cadere dixit. Et merito, quia unitas analogiae non esset in coordinatione unitatum numeranda, nisi unum proportionaliter, unum esset affirmabile et negabile, et consequenter distribuibile et scibile, ut subiectum, et medium, et passio.
108. Unde ad obiecta in oppositum dicitur, quod quia, ut in II Elenchorum cap. X dicitur, aequivocatio latens in huiusmodi proportionalibus peritissimos etiam latet: ideo oportet, huiusmodi analogis nominibus utendo ex parte unitatis, semper modum proportionalitatis subintelligi; aliter in univocationem lapsus fieret. Nisi enim prae oculis haberetur proportionalitas, cum dicitur immateriale omne esse intellectuale, tamquam univoce dictum acciperetur, et latens aequivocatio non visa obreperet.
109. Proportionalitate autem servata, de analogis scientiam esse: et divi Thomae processus de bono et vero et aliis huiusmodi, et quotidianum convincit exercitium. Testatur quoque demonstrativae artis pater Aristoteles, in II Poster., cap. XIII incipiente: Ut habeamus autem proposita (vel problemata) analogum causam adaequatam esse alicuius passionis, et in medium oportere quandoque a demonstratore assumi, dum venationem propter quid docens, inquit: « Amplius alius modus est secundum analogiam eligere. Unum enim idem non est accipere quod oportet vocare sepion, et spinam, et os. Sunt autem quae sequuntur et hoc, tamquam natura una huiusmodi exsistente ». Et sequenti cap. ait: « Secundum autem analogiam eiusdem, et medium se habet secundum analogiam ». In quibus verbis non solum docuit, analogum ut medium assumi quandoque in demonstrationibus; sed etiam ipsum non esse unum in se expressit, et cum hoc habere passionem adaequatam, ac si unius esset naturae.
110. Nec impedit analogia haec processum formalem ad concludendum de Deo et creaturis praedicatum aliquod eis commune: quoniam accepta sapientiae ratione, et segregatis ab ea per intellectum eis, quae sunt imperfectionis, ex hoc quod id, quod est sibi proprium formaliter sumptum, perfectionem absque imperfectione claudit, concluditur ergo sapientiae ratio non omnino alia, nec omnino haec, sed haec proportionaliter est in Deo: quia similitudo inter Deum et creaturam non est univoca, sed analoga.
111. Nec pari ratione potest concludi, Deum esse lapidem proportionaliter: quia ratio lapidis formaliter sumpta, quantumcumque expoliata, imperfectionem aliquam claudit, quae prohibet tam ipsam secundum se, quam ipsam proportionaliter in Deo reperiri, nisi metaphorice: quemadmodum dictum est: Petra autem erat Christus.
Unde, cum fit huiusmodi processus: Omnis perfectio simpliciter est in Deo; sapientia est perfectio simpliciter; ergo etc.; in minore ly sapientia non stat pro hac vel illa ratione sapientiae, sed pro sapientia una proportionaliter, idest, pro utraque ratione sapientiae non coniunctim vel disiunctim; sed in quantum sunt indivisae proportionaliter, et una est altera proportionaliter, et ambae unam proportionaliter constituunt rationem
112. Significantur enim analogo nomine in quantum eædem sunt; unde non oportet analogum distinguere, ad hoc quod contradictionem fundet, et enuntiationis subiectum, aut praedicatum fiat; sed ratione identitatis preportionalis in se clausae, et quam principaliter dicit, ex se ad hoc sufficit.
Contradictio enim dicitur consistere in affirmatione et negatione eiusdem de eodem etc., et non in affirmatione et negatione univoci de eodem univoco. Identitas siquidem tam rerum quam rationum, ut pluries replicatum est, ad identitatem proportionalem se extendit.
113. Ex hoc autem apparet, Scotum in I Sent., dist. 3, q. I, vel male exposuisse conceptum univocum vel sibi ipsi contradicere: dum, volens univocationem entis fingere, alt: « Conceptum univocum voco, qui ita est unus, quod eius unitas sufficit ad contradictionem, affirmando et negando ipsum de eodem ». Et sic univocum vult esse ens. Si enim identitas sufficiens ad contradictionem, univocatio dicitur; constat quod, ponendo ens esse analogum, et secundum proportionalitatem tantum unum, satisfiet univocationi: quod scoticae doctrinae adversatur, tenenti ens habere conceptum unum simpliciter, et omnino indivisum, (ut de univocis diximus).
Si autem non omnis talis identitas sufficit ad univocationem, non recte igitur univocatio conceptus declarata est esse eam, quae ad contradictionem sufficit, quasi proportionalis identitas ad hoc non sufficiat.
CAPUT XI - DE CAUTELIS NECESSARIIS CIRCA ANALOGORUM NOMINUM INTELLECTUM ET USUM
114. Quia vero Aristoteles in praedicta ex Elenchis auctoritate, doctissimos viros circa horum nominum conceptus errare dicit, ob latentem eorum unitatis modum: idcirco necessarium fore duximus, in fine huius tractatus cautelas quasdam tradere, quibus possit se quis ab errore multiplici in re hac præservare.
115. Cavendum est igitur in primis, ne ex univocatione ipsius nominis analogi respectu quorumdam, credamus simpliciter ipsum esse univocum: omnia enim fere analoga proprie, prius fuerunt univoca, et deinde extensione, analoga communia proportionaliter illis quibus sunt univoca et aliis vel alii, facta sunt. Sapientiae enim nomen primo impositum est humanae sapientiae, et univocum omnium hominum sapientiis erat. Deinde, ad divinae naturae cognitionem ascendentes, proportionalemque similitudinem inter nos ut sapientes et Deum contemplantes, sapientiae nomen extenderunt ad id in Deo significandum, cui nostra sapientia proportionalis est; sicque univocum nobis, analogum factum est nobis et Deo. Et similiter de aliis accidit.
116. Falli autem contingit faciliter ex hoc, quia illa ratio prior, utpote notior et familiarior et prior quoad nos, semper profertur ab illustribus viris, et ab eorum sequacibus, cum analogi significatio quæritur; et dicitur esse tota analogi ratio, pro qua simpliciter prolatum stat, et omnia analogata illam participare: ut patet cum sapientiae ratio redditur. Assignatur enim differentialis eius conceptus pro ratione, secundum quam communis ponitur Deo et creaturis.
Et similiter est in aliis. Creditur enim ex hoc, quod illa sit ipsa analogi ratio, et incaute univocatio acceptatur: non enim illa ratio est ratio analogi, sed eius origo quoad nos; quoniam non illa, sed illa proportionaliter in altero analogato invenitur, ut ex dictis patet.
117. Cavendum secundo est, ne nominis unitas, aut diversitas rationum, analogam unitatem obnubilet; hoc enim tamquam quoddam accidens, in re hac suscipiendum est. Nihil enim minus analogice idem sunt sepion, os, et spina, unum non habentia nomen, quam si unum nomen haberent. Nec magis idem essent, si unum nomen haberent, et tamen si communi nomine ossa vocarentur, ita quod defectu vocabulorum, vel rerum proportionali similitudine ossis nomen ad cætera extensum esset, crederemus eiusdem esse naturæ et rationis, ossa, sepion, et spinas. Præsertim quia, ut dictum fuit, ad ea quæ sunt proportionaliter eadem, consequuntur passiones tamquam si eorum esset natura una.
118. Cavendum tertio est, ne vocalis unitas rationis analogi nominis mentem involvat. Ex eo namque verbi gratia, quod principium dicitur esse id ex quo res fit, aut est, aut cognoscitur; et hæc ratio in omnibus quæ principia dicuntur, salvatur: principii nomen univocum creditur. Erratur autem, quia ratio ipsa non est una simpliciter, sed proportione et voce. Vocabula enim, ex quibus integratur, analoga sunt, ut patet; neque enim fieri, neque esse, neque cognosci, neque ly ex unius omnino est rationis, sed proportionalis salvatur. Et propterea ratio illa in omnibus utpote proportionalis salvatur: sicut et principii nomen proportionaliter commune dicitur.
119. Cavendum demum est, ne diversa doctorum dicta de analogis nos perturbent. Considerandum quippe est quod, quia analogum medium inter univocum et aequivocum est, et medium extremorum naturam sapiens: ad alterum comparatum, alterum induit; adeo ut quando medio, secundum id quod de uno extremo habet, utimur, illius extremi conditiones ei attribuamus, ut in V Physic., text. comm. 6 et 52 patet.
Ideo plerumque doctores utentes analogo ex parte unitatis, quam ex univocis participat, univocorum non solum conditiones, puta abstractionem, indistinctionem, etc. sed etiam nomen ei attribuunt. Utentes vero analogo ex parte diversitatis, quam ex aequivocis trahit, conditiones quoque supradictis oppositas, et nomen illi imponunt aequivoci.
120. Et ut de multis pauca dicantur, Aristoteles in II Metaph., text. comm. 4, ens et verum univoca vocat; quia ex parte identitatis illis utitur, ut processus suus aperte ostendit.
S. Thomas quoque pluries dicit, in ratione alicuius analogi, puta paternitatis communis divinae et humanae paternitati, omnia contenta esse indivisa et indistincta; et quod paternitas, verbi gratia, abstrahit a paternitate humana et divina: quia utitur analogo ex parte identitatis.
121. Nec tamen falsae sunt aut abusivae praedictae utriusque locutiones et similes; sed amplae potius et largae, quemadmodum pallidum nigro contrarium est et dicitur. Salvatur siquidem in analogis identitas nominis et rationis, in qua (ut ex dictis patet) non solum analogata, sed etiam singulae analogi rationes uniuntur, et quodammodo confunduntur, utpote abstrahentes aliqualiter ab earum diversitate.
122. Rursus pater Aristoteles in I Physic., ex parte diversitatis ente utens contra Parmenidem et Melissum, multiplex seu aequivocum, (ut ipsemet illum textum sic exponendum specialiter in II Elenchorum tradit) vocavit. Unde et Porphyrius, Aristotelem dicere ens esse aequivocum accepisse videtur, utens ente ex parte diversitatis. Quod tamen Scotus, in I Sent., dist. 3, q. 3, in Logica Aristotelis non inveniri ideo dixit: quia praedictos textus non coniugavit. Propter quod, ibidem quoque contra textum, glossavit principium Aristotelis contra Parmenidem in I Physic., text. comm. 13, ut in Elenchis (ut dictum est) clare patet.
123. S. Thomas etiam, ens prius non esse primo analogato, nihilque Deo prius secundum intellectum esse, dicit pluries: utens analogo ex parte diversitatis rationum eius. Quaelibet siquidem eius ratio secundum se, quia proprium analogatum in se claudit, et in sui abstractione illud secum trahens, cum illo convertitur, ut supra diximus: ideo prior secundum consequentiam, aut abstractior suo analogato negatur. Ac per hoc, primo analogato et Deo nihil est prius: quia eius ratio secundum analogi nomen, quae ipso prior secundum se non est, sed convertitur, caeteris prior est rationibus.
124. Cum his tamen stat, quod ratio illa in Deo ut eadem est proportionaliter alteri rationi, secundum idem nomen superior, et secundum consequentiam prior logice loquendo sit, ut ex dictis patet. Dico autem logice: quia physice loquendo, analogum nec est prius secundum consequentiam omnibus analogatis (quia ab eorum propriis abstrahere non potest, quamvis ut salvatur in uno sit prius altero), nec potest esse sine primo analogato, ubi analogata consequenter se habent.
125. Unde si quis falli non vult, solerter sermonis causam coniectet, et extremorum conditiones medio applicaturum se recolat; sic enim facile erit omnia sane exponere, et veritatem assequi, quae a prima est Veritate. Cuius cognitio ex hoc exaltetur et firmetur Opusculo.
Completo in conventu S. Apollinaris, Papiae suburbio, die primo Septembris MCCCCXCVIII.
EXPLICIT TRACTATUS DE NOMINUM ANALOGIA.